monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 'Goliath' in 'Vitae patrum, 11, 1'
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, . . . <<<     >>> II.

I. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Hic autem ab ineunte aetate (An. 578, 3 Mart.) semper religionis ecclesiasticae bonum bav865.37 r quaesivit et reperit, et apud monasterium Meletense termini Arverni conversus, in magna humilitate se fratribus praebuit. 2  Erat enim summae abstinentiae, ita ut ab inedia nimium attritus, quotidianam cum reliquis fratribus operam explere nequiret. 3  Unde, ut mos est monachorum, magnum ei improperium inferebant, dicente sibi praesertim Praeposito: Qui non deliberat laborare, indigne postulat manducare. 4  Dum autem hic assidue ureretur [Al., uteretur] his exprobrationum verbis, vallem haud procul a monasterio conspicatur, de cuius medio lapis natura praebente consurgens, provehitur in excelesum quasi in quingentis aut eo amplius pedibus, nullam penitus habens cum reliquis montibus circumpositis coniunctionem: cuius vallis medium fluvius alluit, qui hunc montem placide contingens dilabitur. 5  In huius ergo lapidis scissuram, quod, priscis temporibus quondam propter transitum hostium receptaculum fuit, eremita sanctus ingreditur, et, exciso lapide, habitacula statuit, in quae nunc per scalam valde difficilem scanditur: locus etenim ille tam difficilis est ad incedendum, ut etiam feris bestiis illuc accedere sit laboris. 6  In hoc loco oratoriolum parvulum quodam modo fecit, cui oranti, ut ipse nobis cum lacrymis referre erat solitus, serpentes super caput eius saepius decidebant, et involventes se circa collum eius, non minimum ei inferebant horrorem. 7  Sed quia diabolus ad speciem callidi serpentis habetur, non ambigitur eius hanc fuisse immissionis insidiam. 8  Nam cum ille ad haec perstaret immobilis, nec moveretur minorum angium ictibus, quadam die duo dracones immensae magnitudinis ad eum ingressi, bav865.37 v astiterunt procul: quorum unus, ut arbitror, ipse dux tentationis, validior altero erat, qui erecto pectore os suum contra os Beati quasi aliquid mussitaturus erexit. 9  At ille timore perterritus, tanquam aeneus valde diriguit, nullumque penitus membrum movere potens, neque manum elevare ut signum beatae crucis opponeret. 10  Cumque ambo diutissime in silentio constitissent, venit in mentem Sancto per spiritum, ut orationem Dominicam, et si labia movere non poterat, vel corde clamaret. 11  Quam dum tacitus loquitur, coeperunt paulatim membra eius, quae inimici fuerant arte revincta, dissolvi, et sentiens se manum dexteram habere iam liberam, ori signum beatae crucis imponit, rursumque conversus ad hydrum, pingit iterum crucem Christi adversus eum, dicens: Tune es ille, qui protoplastum de paradisi habitaculo proiecisti, qui germani dexteram parricidio cruentasti, qui Pharaonem ut populum Dei persequeretur armasti? qui ad extremum ipsum Hebraeum populum, ut invidia succendente persequeretur Dominum, excitasti? Discede a servis Dei, a quibus saepius superatus discessisti confusus, tu es enim in Cain proiectus, in Esau supplantatus, in Goliath prostratus, in Iuda traditore suspensus; et in ipsa illa Dominicae virtutis cruce cum potestatibus et dominationibus tuis triumphatus atque contritus es. 12  Abde nunc, Dei inimice, caput, et humiliare sub signaculo crucis divinae, quia non est tibi portio cum servis Dei, quorum est haereditas regnum Christi. 13  Haec et huiuscemodi Sancto dicente, crucemque per singula faciente, draco huius vexilli virtute confusus, vicissim se humilians terrae subditur. 14  Sed dum haec agerentur, ille alius circa pedes et tibias Sancti bav865.38 r in insidiis volvebatur. 15  Cumque hunc ad pedes suos confusum sanctus eremita bnf2204.153 videret, orationem faciens, eum abire iussit, dicens: Vado retro Satana, nihil mihi in nomine Christi mei poteris ultra nocere. 16  At ille usque ad limen cellulae egressus, sonum validum per inferiorem partem emisit, et tanto cellulam fetore replevit, ut nihil aliud quam diabolus crederetur; nec ultra coram Sancto aut serpens, aut draco comparuit.

bnf1712.140

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik